Lev 25:28
|
Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
|
Lev 27:29
|
et omnis consecratio, quæ offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
|
Num 1:45
|
Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
|
Num 2:4
|
Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
|
Num 2:6
|
Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
|
Num 8:20
|
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi:
|
Num 10:3
|
Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
|
Num 11:29
|
At ille: Quid, inquit æmularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?
|
Num 14:1
|
Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
|
Num 14:10
|
Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.
|
Num 15:26
|
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
|
Num 15:35
|
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
|
Num 16:3
|
Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini?
|
Num 16:11
|
et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum?
|
Num 16:16
|
Dixitque ad Core: Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
|
Num 16:34
|
At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens: Ne forte et nos terra deglutiat.
|
Num 16:40
|
ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
|
Num 16:41
|
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
|
Num 20:1
|
Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
|
Num 20:8
|
Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
|
Num 26:14
|
Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
|
Num 26:18
|
Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
|
Num 26:22
|
Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
|
Num 27:16
|
Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
|
Num 27:20
|
et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
|
Num 32:21
|
et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
|
Num 32:22
|
et subjiciatur ei omnis terra: tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
|
Deut 2:14
|
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:
|
Deut 5:26
|
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
|
Deut 13:9
|
sed statim interficies: sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
|
Deut 13:11
|
ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
|
Deut 27:15
|
Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
|
Deut 27:16
|
Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:17
|
Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:18
|
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:19
|
Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:20
|
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:21
|
Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:22
|
Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:23
|
Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:24
|
Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:25
|
Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 27:26
|
Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen.
|
Deut 29:10
|
Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,
|
Ios 1:2
|
Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum, in terram, quam ego dabo filiis Israël.
|
Ios 1:4
|
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
|
Ios 3:11
|
Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem.
|
Ios 5:4
|
Hæc autem causa est secundæ circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Ægypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viæ circuitus,
|
Ios 6:5
|
Cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior, et in nuribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
|
Ios 7:3
|
Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
|