Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

omnibus

Rom 8:37 Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
Rom 12:3 Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem: et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Rom 12:17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Rom 12:18 Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Rom 13:7 Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem.
Rom 15:33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Rom 16:24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
I Cor 1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
I Cor 1:5 quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
I Cor 7:17 Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
I Cor 8:7 Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
I Cor 9:19 Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
I Cor 9:25 Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam.
I Cor 10:33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant.
I Cor 12:6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
I Cor 14:24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
I Cor 14:24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
I Cor 14:33 Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
I Cor 15:7 deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus:
I Cor 15:10 Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
I Cor 15:19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
I Cor 15:28 Cum autem subjecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
I Cor 16:24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
II Cor 1:1 Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
II Cor 2:3 Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere: confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
II Cor 2:9 Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
II Cor 3:2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus:
II Cor 4:8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
II Cor 5:14 Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
II Cor 5:15 et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
II Cor 6:4 sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
II Cor 7:11 Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem: sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed æmulationem, sed vindictam: in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
II Cor 7:13 coram Deo: ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis:
II Cor 7:16 Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
II Cor 8:7 Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
II Cor 9:8 Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis: ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
II Cor 9:11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quæ operatur per nos gratiarum actionem Deo.
II Cor 11:6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
II Cor 11:9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
II Cor 13:2 Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
II Cor 13:13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
Gal 2:14 Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus: Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare?
Gal 3:10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
Gal 6:6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Eph 1:1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
Eph 1:23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
Eph 3:18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
Eph 4:6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
Eph 5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
Eph 5:24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.