Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oculis

III Reg 10:7 super sermonibus tuis, et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit: major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
III Reg 15:5 eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus, quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ, excepto sermone Uriæ Hethæi.
IV Reg 7:2 Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait: Si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo, numquid poterit esse quod loqueris? Qui ait: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
IV Reg 7:19 quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat: Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? Et dixit ei: Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
IV Reg 10:30 Dixit autem Dominus ad Jehu: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab: filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
II Par 26:4 Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus.
II Par 29:8 Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
II Par 36:12 fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiæ prophetæ, loquentis ad se ex ore Domini.
I Esd 3:12 Plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis, et principes patrum, et seniores, qui viderant templum prius cum fundatum esset, et hoc templum in oculis eorum, flebant voce magna: et multi vociferantes in lætitia, elevabant vocem.
Tob 11:14 Et sustinuit quasi dimidiam fere horam: et cœpit albugo ex oculis ejus, quasi membrana ovi, egredi.
Tob 11:15 Quam apprehendens Tobias, traxit ab oculis ejus, statimque visum recepit.
Iudith 10:4 Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat: et ideo Dominus hanc in illam pulchritudinem ampliavit, ut incomparabili decore omnium oculis appareret.
Iudith 10:14 Et cum audissent viri illi verba ejus, considerabant faciem ejus, et erat in oculis eorum stupor, quoniam pulchritudinem ejus mirabantur nimis.
Iudith 10:17 Cumque intrasset ante faciem ejus, statim captus est in suis oculis Holofernes.
Esth 2:4 Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
Esth 2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochæi, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum, sed quæcumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
Esth 5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: quæ accedens, osculata est summitatem virgæ ejus.
Esth 7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
Esth 8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur.
Esth 15:8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
Esth 15:10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
Iob 3:10 Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Iob 4:16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
Iob 16:10 Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
Iob 19:15 Inquilini domus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
Iob 28:21 Abscondita est ab oculis omnium viventium: volucres quoque cæli latet.
Iob 31:1 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
Iob 40:19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
Ps 34:19 Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
Ps 78:10 Ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
Ps 90:8 Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis.
Ps 117:23 A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
Ps 131:4 si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
Prov 3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
Prov 4:21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
Prov 6:4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.
Prov 6:13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Prov 10:26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
Prov 12:15 Via stulti recta in oculis ejus; qui autem sapiens est audit consilia.
Prov 16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus.
Prov 16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Eccles 5:10 Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
Eccles 8:16 Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
Eccles 11:7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
Sap 3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
Sap 9:9 et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
Sap 11:19 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
Eccli 3:23 Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis.
Eccli 10:24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
Eccli 11:23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.