Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

oculi

Ier 42:2 dixeruntque ad Jeremiam prophetam: Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui non intuentur:
Lam 2:11 CAPH. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
Lam 2:18 SADE. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
Lam 4:17 AIN. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
Lam 5:17 Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
Bar 2:18 sed anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat tibi gloriam et justitiam Domino.
Bar 6:16 Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.
Ezech 20:24 eo quod judicia mea non fecissent, et præcepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
Dan 7:8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Dan 7:8 Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Dan 10:6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
Amos 9:8 Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans: et conteram illud a facie terræ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
Hab 1:13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?
Zach 2:8 quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
Zach 3:9 Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego cælabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terræ illius in die una.
Zach 4:10 Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
Zach 14:12 Et hæc erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quæ pugnaverunt adversus Jerusalem: tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos: et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
Mal 1:5 Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israël.
Mt 9:30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
Mt 13:16 Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.
Mt 20:33 Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
Mt 26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Mc 14:40 Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
Lc 2:30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Lc 4:20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Lc 10:23 Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi qui vident quæ vos videtis.
Lc 24:16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Lc 24:31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum.
Io 9:10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?
Rom 11:10 Obscurentur oculi eorum ne videant: et dorsum eorum semper incurva.
I Cor 15:52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
I Petr 3:12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
Apoc 1:14 caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis: