Iob 25:3
|
Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?
|
Iob 36:26
|
Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
|
Ps 39:13
|
Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
|
Ps 103:25
|
Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis.
|
Ps 104:34
|
Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus;
|
Ps 146:5
|
Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus; et sapientiæ ejus non est numerus.
|
Eccles 1:15
|
Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
|
Eccles 4:16
|
Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
|
Cant 6:7
|
Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
|
Eccli 26:1
|
Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
|
Eccli 32:8
|
Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
|
Eccli 41:16
|
Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.
|
Ier 46:23
|
Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
|
Osee 1:10
|
Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.
|
I Mach 5:30
|
Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
|
I Mach 6:30
|
Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.
|
Mt 14:21
|
Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
|
Act 4:4
|
Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia.
|
Act 5:36
|
Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
|
Act 6:7
|
Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
|
Act 11:21
|
Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
|
Rom 9:27
|
Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.
|
Apoc 5:11
|
Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,
|
Apoc 9:16
|
Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.
|
Apoc 13:18
|
Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiæ. Numerus enim hominis est: et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
|
Apoc 20:7
|
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.
|