Ex 12:4
|
Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.
|
Num 1:45
|
Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
|
Num 2:6
|
Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
|
Num 2:32
|
Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
|
Num 4:37
|
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
|
Num 4:45
|
Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
|
Num 26:4
|
a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
|
Num 26:7
|
Hæ sunt familiæ de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
|
Num 26:14
|
Hæ sunt familiæ de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
|
Num 26:18
|
Istæ sunt familiæ Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
|
Num 26:22
|
Istæ sunt familiæ Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
|
Num 26:25
|
Hæ sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
|
Num 26:27
|
Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
|
Num 26:34
|
Hæ sunt familiæ Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
|
Num 26:37
|
Hæ sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
|
Num 26:41
|
Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
|
Num 26:43
|
Omnes fuere Suhamitæ, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
|
Num 26:47
|
Hæ cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
|
Num 26:50
|
Hæ sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
|
Num 26:57
|
Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
|
Num 26:63
|
Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:
|
Idc 7:6
|
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente, lambuerunt aquas trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
|
I Reg 27:7
|
Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
|
II Reg 2:11
|
Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David, imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum, et sex mensium.
|
I Par 5:23
|
Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon: ingens quippe numerus erat.
|
I Par 7:7
|
Filii Bela: Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi: numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
|
I Par 7:40
|
Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum: numerus autem eorum ætatis, quæ apta esset ad bellum, viginti sex millia.
|
I Par 9:26
|
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras, et thesauros domus Domini.
|
I Par 11:11
|
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
|
I Par 12:22
|
Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
|
I Par 12:23
|
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
|
I Par 21:5
|
deditque David numerum eorum, quos circuierat: et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium: de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
|
I Par 22:14
|
Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine: ligna et lapides præparavi ad universa impendia.
|
I Par 22:16
|
in auro et argento et ære et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur, et fac, et erit Dominus tecum.
|
I Par 23:27
|
Juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
|
I Par 25:7
|
Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
|
I Par 27:24
|
Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
|
II Par 12:3
|
cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, et Troglodytæ, et Æthiopes.
|
II Par 17:14
|
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
|
II Par 24:24
|
Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum: in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
|
II Par 26:12
|
Omnisque numerus principum per familias virorum fortium, duorum millium sexcentorum.
|
II Par 29:32
|
Porro numerus holocaustorum, quæ obtulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
|
I Esd 1:9
|
Et hic est numerus eorum: phialæ aureæ triginta, phialæ argenteæ mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,
|
Iudith 2:8
|
Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
|
Iudith 15:8
|
Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.
|
Esth 9:11
|
Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
|
Iob 9:10
|
Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
|
Iob 14:5
|
Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt.
|
Iob 15:20
|
Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
|
Iob 21:21
|
Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
|