I Thess 5:9
|
quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
|
II Thess 1:10
|
cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
|
II Thess 2:13
|
in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
|
Tit 3:6
|
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
|
Heb 13:20
|
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
|
Heb 13:23
|
Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum: cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
|
I Io 3:20
|
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.
|
I Io 3:21
|
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:
|
III Io 1:12
|
Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
|
Iudae 1:4
|
Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
|
Iudae 1:25
|
soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.
|
Apoc 6:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
|