Dan 1:13
|
et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
|
Dan 9:12
|
Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni cælo, secundum quod factum est in Jerusalem.
|
I Mach 3:20
|
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos:
|
I Mach 4:18
|
et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
|
I Mach 6:22
|
et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros?
|
I Mach 6:25
|
Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros:
|
I Mach 8:31
|
Sed et de malis, quæ Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judæos?
|
I Mach 9:8
|
Et dixit his qui residui erant: Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
|
I Mach 9:9
|
Et avertebant eum, dicentes: Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos: nos autem pauci sumus.
|
I Mach 9:10
|
Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ.
|
I Mach 9:29
|
Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostræ.
|
I Mach 9:44
|
Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius:
|
I Mach 10:26
|
Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.
|
I Mach 13:6
|
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia.
|
I Mach 13:40
|
Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
|
Mt 27:25
|
Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
|
Lc 1:55
|
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.
|
Lc 1:79
|
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
|
Act 3:25
|
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
|
Act 7:12
|
Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Ægypto, misit patres nostros primum:
|
Act 7:19
|
Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
|
Act 13:17
|
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
|
Act 13:32
|
Et nos vobis annuntiamus eam, quæ ad patres nostros repromissio facta est:
|
Act 26:6
|
Et nunc in spe, quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus:
|
Act 28:25
|
Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
|