Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nostro

Esth 16:17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Ps 39:4 Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
Ps 43:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
Ps 46:7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite;
Ps 46:7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite;
Ps 65:11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
Ps 78:4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris, subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
Ps 80:2 Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.
Ps 94:1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
Ps 146:1 Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
Ps 146:7 Præcinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.
Eccli 36:4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis:
Isa 36:7 Quod si responderis mihi: In Domino Deo nostro confidimus; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judæ et Jerusalem: Coram altari isto adorabitis?
Isa 53:1 Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Isa 61:2 ut prædicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes,
Ier 3:23 Vere mendaces erant colles et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
Ier 3:25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc, et non audivimus vocem Domini Dei nostri.
Ier 16:10 Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
Ier 44:17 sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
Bar 1:13 Et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem.
Bar 1:15 et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem:
Bar 2:4 Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus:
Bar 2:5 et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.
Bar 2:6 Domino Deo nostro justitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hæc:
Bar 4:22 Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
Dan 9:9 Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,
Zach 9:7 Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus.
I Mach 3:43 et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.
I Mach 5:38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:
I Mach 5:57 et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
I Mach 7:42 sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius.
I Mach 11:31 Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:
I Mach 12:13 Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
II Mach 11:23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
II Mach 11:23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
Io 4:12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
Io 8:53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
Io 12:38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est?
Act 7:2 Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan,
Rom 1:7 omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Rom 6:11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Rom 6:23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
Rom 8:16 Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
Rom 8:39 neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Rom 10:16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
Rom 16:18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
I Cor 1:2 ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
I Cor 1:3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
I Cor 15:31 Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
II Cor 1:2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.