Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nomine

Esth 3:12 Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo,
Esth 8:8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esth 8:8 Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur, et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.
Esth 8:10 Ipsæque epistolæ, quæ regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatæ sunt, et missæ per veredarios: qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis prævenirent.
Esth 13:3 Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esth 16:17 Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
Iob 1:1 Vir erat in terra Hus, nomine Job; et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
Ps 19:6 Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
Ps 19:8 Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ps 32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Ps 43:6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
Ps 43:9 In Deo laudabimur tota die; et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
Ps 53:3 Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
Ps 62:5 Sic benedicam te in vita mea; et in nomine tuo levabo manus meas.
Ps 88:13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
Ps 88:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die; et in justitia tua exaltabuntur.
Ps 88:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso; et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
Ps 104:3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
Ps 117:10 Omnes gentes circuierunt me; et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Ps 117:11 Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini quia ultus sum in eos.
Ps 117:12 Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
Ps 117:26 Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini.
Ps 123:8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Ps 128:8 Et non dixerunt qui præteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
Sap 18:12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles. Nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
Eccli 15:6 Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
Eccli 36:17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.
Eccli 37:1 Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi: sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Eccli 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Eccli 45:19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus.
Eccli 46:13 Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino,
Eccli 47:15 Salomon imperavit in diebus pacis, cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, et pararet sanctitatem in sempiternum. Quemadmodum eruditus es in juventute tua,
Eccli 47:19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël.
Eccli 50:22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:
Isa 40:26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
Isa 43:1 Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
Isa 44:5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
Isa 44:5 Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
Isa 45:4 propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
Isa 48:1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
Isa 48:1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
Isa 50:10 Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
Isa 65:15 et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio:
Ier 3:17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
Ier 11:21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris:
Ier 12:16 Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei.
Ier 14:14 Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
Ier 14:15 Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
Ier 20:9 Et dixi: Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
Ier 23:25 Audivi quæ dixerunt prophetæ prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes: Somniavi, somniavi.