Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nomen

Ps 142:11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me; in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam;
Ps 144:2 Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
Ps 148:5 laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
Ps 148:12 juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini,
Ps 148:13 quia exaltatum est nomen ejus solius.
Ps 149:3 Laudent nomen ejus in choro, in tympano et psalterio psallant ei.
Prov 10:7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
Prov 18:10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Prov 22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ; super argentum et aurum gratia bona.
Prov 30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
Prov 30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?
Prov 30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
Eccles 6:4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
Eccles 6:10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Eccles 7:2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
Cant 1:2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
Sap 2:4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Sap 10:20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter:
Sap 14:21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Eccli 6:23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
Eccli 17:8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus.
Eccli 22:17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?
Eccli 36:14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
Eccli 37:29 Sapiens in populo hæreditabit honorem, et nomen illius erit vivens in æternum.
Eccli 39:13 Non recedet memoria ejus, et nomen ejus requiretur a generatione in generationem.
Eccli 39:15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille: et si requieverit, proderit illi.
Eccli 39:41 Et nunc in omni corde et ore collaudate, et benedicite nomen Domini.
Eccli 40:19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur.
Eccli 41:14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur.
Eccli 41:16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.
Eccli 43:8 Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione.
Eccli 44:8 Qui de illis nati sunt reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
Eccli 44:14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem.
Eccli 46:1 Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Eccli 46:15 et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.
Eccli 47:12 Et dedit in celebrationibus decus, et ornavit tempora usque ad consummationem vitæ, ut laudarent nomen sanctum Domini, et amplificarent mane Dei sanctitatem.
Eccli 47:17 Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
Eccli 48:12 Nam nos vita vivimus tantum: post mortem autem non erit tale nomen nostrum.
Eccli 51:15 Laudabo nomen tuum assidue, et collaudabo illud in confessione: et exaudita est oratio mea,
Isa 4:1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; aufer opprobrium nostrum.
Isa 7:14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
Isa 8:3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:
Isa 9:6 Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
Isa 12:4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isa 12:4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isa 14:22 Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus;
Isa 24:15 Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
Isa 26:8 Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ.
Isa 29:23 sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;
Isa 30:27 Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.