Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nocte

Tob 6:19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur dæmonium.
Tob 6:20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.
Tob 6:21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.
Tob 6:22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris.
Tob 8:4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur: tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.
Tob 12:12 Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Iudith 7:5 Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quæ ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa, et erant custodientes ea tota die et nocte.
Iudith 8:32 Stabitis vos ad portam nocte ista, et ego exeam cum abra mea: et orate, ut sicut dixistis, in diebus quinque respiciat Dominus populum suum Israël.
Iudith 12:5 Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.
Iudith 13:18 et in me ancilla sua adimplevit misericordiam suam, quam promisit domui Israël: et interfecit in manu mea hostem populi sui hac nocte.
Iudith 13:27 Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea.
Iob 5:14 Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
Iob 27:20 Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
Iob 34:20 Subito morientur, et in media nocte: turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
Iob 35:10 Et non dixit: Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,
Ps 1:2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
Ps 16:3 Probasti cor meum, et visitasti nocte; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
Ps 21:3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
Ps 31:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
Ps 41:4 Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?
Ps 41:9 In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ.
Ps 54:11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
Ps 76:3 In die tribulationis meæ Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;
Ps 76:7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
Ps 77:14 et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
Ps 87:2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
Ps 89:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit, et custodia in nocte;
Ps 118:55 Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Ps 118:62 Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ.
Prov 27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
Prov 31:15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
Prov 31:18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
Isa 4:5 Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio.
Isa 15:1 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isa 15:1 Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
Isa 21:11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
Isa 21:11 Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
Isa 26:9 Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in præcordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
Isa 27:3 Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
Isa 28:19 Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
Isa 60:11 Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
Isa 62:6 Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
Ier 6:5 Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
Ier 9:1 Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
Ier 16:13 Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri: et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
Ier 25:3 A tertiodecimo anno Josiæ, filii Amon, regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte consurgens, et loquens, et non audistis.
Ier 26:5 ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis:
Ier 29:19 eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quæ misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens: et non audistis, dicit Dominus.
Ier 33:20 Hæc dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
Ier 39:4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.