Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

nimis

Ps 108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;
Ps 111:1 Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis.
Ps 115:10 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
Ps 118:4 Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Ps 118:96 Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
Ps 118:138 Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis.
Ps 138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
Ps 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
Ps 138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus; nimis confortatus est principatus eorum.
Ps 141:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
Ps 144:3 Magnus Dominus, et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis.
Eccli 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
Eccli 17:23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem:
Eccli 21:5 Objurgatio et injuriæ annullabunt substantiam, et domus quæ nimis locuples est annullabitur superbia: sic substantia superbi eradicabitur.
Isa 31:1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt!
Ier 2:36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
Ier 18:13 Ideo hæc dicit Dominus: Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quæ fecit nimis virgo Israël?
Ier 24:2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
Ier 24:2 Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
Ier 40:12 reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messam multam nimis.
Ier 48:16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Ier 50:12 confusa est mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.
Ezech 9:9 Et dixit ad me: Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione: dixerunt enim: Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
Ezech 16:13 Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus: similam, et mel, et oleum comedisti: et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
Ezech 27:25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
Ezech 37:10 Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Ezech 40:2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum.
Ezech 47:7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Dan 3:22 nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis: porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
Dan 7:7 Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
Dan 7:19 Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis: dentes et ungues ejus ferrei: comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat:
Dan 8:8 Hircus autem caprarum magnus factus est nimis: cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos cæli.
Dan 11:25 Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno: et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis: et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
Dan 13:2 et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum:
Dan 13:31 Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
Ioël 2:11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
Soph 1:14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
Zach 9:5 Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus: et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
I Mach 1:4 Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor ejus:
I Mach 5:38 Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:
I Mach 10:22 Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait:
I Mach 10:50 Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa.
I Mach 16:7 Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
Mt 8:28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Mc 9:2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.