Rom 14:7
|
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
|
I Cor 2:8
|
quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
|
I Cor 2:11
|
Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
|
I Cor 3:11
|
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
|
I Cor 12:3
|
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
|
I Cor 12:3
|
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
|
I Cor 14:2
|
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
|
Gal 3:11
|
Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.
|
Gal 3:15
|
Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
|
Gal 6:17
|
De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
|
Col 2:4
|
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
|
I Thess 3:3
|
ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
|
II Tim 4:16
|
In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
|
Heb 12:14
|
Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum:
|
I Io 3:7
|
Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
|
I Io 4:12
|
Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
|
Apoc 2:17
|
Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
|
Apoc 3:7
|
Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
|
Apoc 3:7
|
Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
|
Apoc 3:8
|
Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
|
Apoc 3:11
|
Ecce venio cito: tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
|
Apoc 5:3
|
Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
|
Apoc 5:4
|
Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
|
Apoc 7:9
|
Post hæc vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis: stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus eorum:
|
Apoc 14:3
|
Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
|
Apoc 15:8
|
Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus: et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.
|
Apoc 18:11
|
Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:
|
Apoc 19:12
|
Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
|