I Cor 3:22
|
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
|
I Cor 6:2
|
an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis?
|
Gal 6:14
|
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
|
Heb 11:38
|
quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ.
|
II Petr 3:6
|
per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
|
I Io 2:17
|
Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
|
I Io 3:1
|
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
|
I Io 3:13
|
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
|
I Io 4:5
|
Ipsi de mundo sunt: ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
|
I Io 5:19
|
Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
|