Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multum

Gen 29:7 Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
Ex 2:23 Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
Num 16:7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
II Reg 8:8 Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David æs multum nimis.
III Reg 3:9 Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
IV Reg 21:16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
II Par 1:9 Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ.
II Par 18:1 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
Tob 1:18 Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo:
Tob 4:9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.
Iudith 2:10 Aurum vero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
Iudith 12:20 Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.
Ps 18:11 Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum.
Ps 24:11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.
Ps 102:8 Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
Ps 119:6 multum incola fuit anima mea.
Ps 122:3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
Ps 122:4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Ps 144:8 Miserator et misericors Dominus; patiens, et multum misericors.
Prov 25:27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
Prov 28:20 Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Eccles 5:11 Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
Eccles 7:17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccles 7:18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
Sap 11:22 multum enim valere, tibi soli supererat semper; et virtuti brachii tui quis resistet?
Eccli 18:8 Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi.
Eccli 22:14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.
Eccli 23:12 Vir multum jurans implebitur iniquitate, et non discedet a domo illius plaga.
Eccli 27:15 Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
Eccli 31:19 Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
Eccli 31:25 Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
Eccli 31:38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
Eccli 31:39 Amaritudo animæ vinum multum potatum.
Eccli 32:13 In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
Eccli 51:22 Multam inveni in meipso sapientiam, et multum profeci in ea.
Ezech 17:15 Qui recedens ab eo misit nuntios ad Ægyptum, ut daret sibi equos et populum multum: numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit hæc? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
Dan 2:6 Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, præmia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
Dan 7:28 Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me: verbum autem in corde meo conservavi.
Agg 1:6 Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
I Mach 1:32 Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
I Mach 3:31 Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
I Mach 3:41 Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
I Mach 4:23 et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
I Mach 10:60 Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona: et invenit gratiam in conspectu eorum.
I Mach 10:77 Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.
I Mach 16:11 Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum:
II Mach 6:1 Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judæos ut se transferrent a patriis et Dei legibus:
II Mach 15:14 Respondentem vero Oniam dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israël: hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
Mt 6:7 Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Mt 25:19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.