Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multo

I Mach 13:12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
II Mach 4:39 Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.
II Mach 6:13 Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
Mt 26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Mc 10:48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Lc 18:30 et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
Lc 18:39 Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Lc 23:8 Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Io 4:41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
Act 8:11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
Act 9:22 Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
Act 20:2 Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam:
Act 27:10 dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
Rom 5:9 Christus pro nobis mortuus est: multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
Rom 5:10 Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus: multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
Rom 5:15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
Rom 5:17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
I Cor 2:3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
I Cor 12:22 Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt:
II Cor 3:9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
II Cor 3:11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.
II Cor 8:2 quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum:
II Cor 8:22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
Phil 1:23 Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
Phil 2:12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
I Thess 2:17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio:
I Tim 3:8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
Tit 2:3 anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
Heb 12:9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus?
Heb 12:25 Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
I Petr 1:7 ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: