Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

multa

Eccles 1:18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
Eccles 5:6 Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time.
Eccles 8:6 Omni negotio tempus est, et opportunitas: et multa hominis afflictio,
Eccles 9:18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.
Eccles 11:1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
Sap 4:13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa;
Sap 9:15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Eccli 12:1 Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Eccli 12:19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
Eccli 13:14 Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
Eccli 15:19 quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
Eccli 19:24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est:
Eccli 20:12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
Eccli 20:15 Exigua dabit, et multa improperabit: et apertio oris illius inflammatio est.
Eccli 25:8 Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
Eccli 29:26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.
Eccli 34:9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum.
Eccli 34:9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum.
Eccli 37:14 cum operario annuali de consummatione anni, cum servo pigro de multa operatione. Non attendas his in omni consilio:
Eccli 42:5 de corruptione emptionis et negotiatorum, et de multa disciplina filiorum, et servo pessimo latus sanguinare.
Eccli 48:18 Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata.
Isa 30:33 Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Isa 42:20 Qui vides multa, nonne custodies? qui apertas habes aures, nonne audies?
Ier 11:15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?
Lam 3:23 HETH. Novi diluculo, multa est fides tua.
Bar 1:20 et adhæserunt nobis multa mala et maledictiones quæ constituit Dominus Moysi servo suo, qui eduxit patres nostros de terra Ægypti, dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hodierna die.
Ezech 37:2 Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
Ezech 47:7 Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
Dan 2:48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et præfectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
Dan 11:3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
Dan 11:5 Et confortabitur rex austri: et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus.
Dan 11:12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non prævalebit.
Ioël 2:11 Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?
Amos 5:12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra: hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
Ion 4:11 et ego non parcam Ninive, civitati magnæ, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa?
I Mach 1:2 constituit prælia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terræ,
I Mach 1:12 In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
I Mach 5:7 et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:
I Mach 5:21 Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
I Mach 9:22 Et cetera verba bellorum Judæ, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta: multa enim erant valde.
I Mach 10:87 Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.
I Mach 11:24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,
I Mach 11:48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
I Mach 11:51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judæi in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.
I Mach 12:10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
I Mach 12:13 Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
I Mach 13:22 Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte: erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
I Mach 15:29 fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
II Mach 1:35 et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera: et accipiens manu sua, tribuebat eis.
II Mach 3:27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.