Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mulierem

Eccli 36:26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Eccli 41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.
Eccli 42:6 Super mulierem nequam bonum est signum.
Isa 54:6 Quia et mulierem derelictam et mœrentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
Ier 13:21 Quod dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem?
Ier 51:22 et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et collidam in te juvenem et virginem:
Ezech 18:6 in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit:
Ezech 23:44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem: sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
Osee 3:1 Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
Mt 5:28 Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
Lc 4:26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
Lc 7:44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Lc 7:44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
Lc 7:50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.
Io 8:3 Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
I Cor 7:1 De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere:
I Cor 7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
I Cor 7:16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
I Cor 9:5 numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
I Cor 11:9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
I Cor 11:12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
I Cor 11:13 Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum?
I Tim 2:12 Docere autem mulierem non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio.
I Petr 3:1 Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
Apoc 2:20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
Apoc 12:4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram: et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
Apoc 12:13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum:
Apoc 12:15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
Apoc 12:16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
Apoc 12:17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
Apoc 17:3 Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiæ, habentem capita septem, et cornua decem.
Apoc 17:6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.