Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mulier

Act 16:14 Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo.
Act 17:34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
Rom 7:2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
I Cor 7:4 Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
I Cor 7:13 Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum:
I Cor 7:14 sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem: alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
I Cor 7:16 Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
I Cor 7:34 Et mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quæ autem nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro.
I Cor 11:5 Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur.
I Cor 11:6 Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
I Cor 11:7 Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
I Cor 11:8 Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
I Cor 11:9 Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
I Cor 11:10 Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
I Cor 11:11 Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
I Cor 11:12 Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo.
I Cor 11:15 mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
I Tim 2:14 et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
Apoc 12:1 Et signum magnum apparuit in cælo: mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim:
Apoc 12:6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
Apoc 17:4 Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
Apoc 17:9 Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
Apoc 17:18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.