Io 6:49
|
Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
|
Io 6:59
|
Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
|
Io 8:53
|
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
|
Rom 5:15
|
Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
|
Rom 6:2
|
Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
|
Rom 6:8
|
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
|
I Cor 15:15
|
invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
|
I Cor 15:16
|
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
|
I Cor 15:29
|
Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
|
I Cor 15:32
|
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
|
I Cor 15:35
|
Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
|
I Cor 15:52
|
In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
|
II Cor 5:14
|
Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt:
|
Eph 2:1
|
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
|
Eph 2:5
|
et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
|
Col 2:13
|
Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
|
Col 2:20
|
Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
|
I Thess 4:16
|
Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
|
Heb 11:37
|
lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti:
|
I Petr 2:24
|
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanatis estis.
|
Apoc 8:11
|
et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.
|
Apoc 14:13
|
Et audivi vocem de cælo, dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis: opera enim illorum sequuntur illos.
|
Apoc 16:3
|
Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari.
|
Apoc 20:12
|
Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitæ: et judicati sunt mortui ex his, quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum:
|