Ex 21:23
|
Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
|
Ruth 1:17
|
Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit.
|
I Reg 15:32
|
Dixitque Samuel: Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag pinguissimus, et tremens. Et dixit Agag: Siccine separat amara mors?
|
IV Reg 2:21
|
egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait: Hæc dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
|
Esth 13:18
|
Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
|
Iob 18:13
|
Devoret pulchritudinem cutis ejus, consumat brachia illius primogenita mors.
|
Iob 28:22
|
Perditio et mors dixerunt: Auribus nostris audivimus famam ejus.
|
Ps 48:15
|
Sicut oves in inferno positi sunt: mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
|
Ps 54:16
|
Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
|
Ps 115:15
|
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
|
Cant 8:6
|
SPONSA. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
|
Sap 2:24
|
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
|
Eccli 11:14
|
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt:
|
Eccli 11:20
|
et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
|
Eccli 14:12
|
Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
|
Eccli 15:18
|
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
|
Eccli 28:7
|
tabitudo enim et mors imminent in mandatis ejus.
|
Eccli 28:25
|
mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
|
Eccli 28:25
|
mors illius mors nequissima: et utilis potius infernus quam illa.
|
Eccli 30:17
|
Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans.
|
Eccli 31:34
|
Quid defraudat vitam? mors.
|
Eccli 37:21
|
Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
|
Eccli 38:19
|
a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem.
|
Eccli 39:35
|
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt:
|
Eccli 40:9
|
Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
|
Eccli 41:1
|
O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:
|
Eccli 41:3
|
O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus,
|
Isa 38:18
|
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
|
Ier 9:21
|
quia ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.
|
Lam 1:20
|
RES. Vide, Domine, quoniam tribulor: conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
|
Ezech 18:23
|
Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
|
Dan 13:22
|
Ingemuit Susanna, et ait: Angustiæ sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras.
|
Osee 13:14
|
De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.
|
Osee 13:14
|
De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! consolatio abscondita est ab oculis meis.
|
Ion 4:3
|
Et nunc, Domine, tolle, quæso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
|
Hab 2:5
|
Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
|
Hab 3:5
|
Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
|
Rom 5:12
|
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
|
Rom 5:12
|
Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
|
Rom 5:14
|
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri.
|
Rom 5:17
|
Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
|
Rom 6:9
|
scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.
|
Rom 6:21
|
Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.
|
Rom 6:23
|
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
|
Rom 7:13
|
Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
|
Rom 8:6
|
Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
|
Rom 8:38
|
Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
|
I Cor 3:22
|
Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
|
I Cor 15:21
|
quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
|
I Cor 15:26
|
Novissima autem inimica destruetur mors: omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat:
|