Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mihi

Cant 8:1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
Sap 7:7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;
Sap 7:11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
Sap 7:15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur, quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
Sap 7:17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
Sap 8:2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.
Sap 8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Sap 8:14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ.
Sap 8:18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
Sap 9:4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis,
Eccli 5:1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Eccli 5:4 Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
Eccli 6:33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.
Eccli 11:19 In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 11:25 Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
Eccli 11:26 Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
Eccli 22:31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
Eccli 23:2 Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum,
Eccli 23:5 Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium averte a me.
Eccli 24:12 Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
Eccli 24:13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.
Eccli 24:43 Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:
Eccli 24:47 Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
Eccli 26:25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
Eccli 26:28 Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Eccli 29:34 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
Eccli 33:18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
Eccli 38:23 Memor esto judicii mei: sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
Eccli 51:2 Confitebor nomini tuo, quoniam adjutor et protector factus es mihi,
Eccli 51:3 et liberasti corpus meum a perditione: a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium: et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
Eccli 51:23 Danti mihi sapientiam dabo gloriam:
Eccli 51:30 Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum.
Eccli 51:35 Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
Isa 1:11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
Isa 1:13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri.
Isa 1:14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
Isa 6:5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isa 8:2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ:
Isa 8:18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
Isa 12:1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
Isa 12:2 Ecce Deus salvator meus; fiducialiter agam, et non timebo: quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
Isa 21:2 Visio dura nuntiata est mihi: qui incredulus est infideliter agit; et qui depopulator est vastat. Ascende, Ælam; obside, Mede; omnem gemitum ejus cessare feci.
Isa 21:4 Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isa 21:6 Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
Isa 24:16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isa 24:16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isa 24:16 A finibus terræ laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Væ mihi! prævaricantes prævaricati sunt, et prævaricatione transgressorum prævaricati sunt.
Isa 27:4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.
Isa 27:5 An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.