Iob 2:3
|
Et dixit Dominus ad Satan: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
|
Iob 5:8
|
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,
|
Iob 6:4
|
quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
|
Iob 7:21
|
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
|
Iob 9:15
|
Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.
|
Iob 9:18
|
Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
|
Iob 9:20
|
Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
|
Iob 10:1
|
Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
|
Iob 10:6
|
ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
|
Iob 10:12
|
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
|
Iob 10:20
|
Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum;
|
Iob 13:17
|
Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris.
|
Iob 13:27
|
Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,
|
Iob 16:5
|
Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos.
|
Iob 16:19
|
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
|
Iob 17:11
|
Dies mei transierunt: cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
|
Iob 17:13
|
Si sustinuero, infernus domus mea est: et in tenebris stravi lectulum meum.
|
Iob 19:12
|
Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
|
Iob 19:16
|
Servum meum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
|
Iob 19:17
|
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
|
Iob 19:20
|
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
|
Iob 19:26
|
et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
|
Iob 23:2
|
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.
|
Iob 23:4
|
Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus:
|
Iob 23:7
|
Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
|
Iob 23:16
|
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
|
Iob 27:2
|
Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
|
Iob 27:6
|
Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
|
Iob 29:3
|
quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:
|
Iob 29:21
|
Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
|
Iob 29:22
|
Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
|
Iob 30:11
|
Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
|
Iob 30:15
|
Redactus sum in nihilum; abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
|
Iob 30:17
|
Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
|
Iob 30:18
|
In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
|
Iob 30:31
|
Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.
|
Iob 31:7
|
Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
|
Iob 31:9
|
Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
|
Iob 31:22
|
humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
|
Iob 31:24
|
Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea:
|
Iob 31:27
|
et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
|
Iob 31:30
|
non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
|
Iob 31:32
|
Foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.
|
Iob 31:33
|
Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam:
|
Iob 31:35
|
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
|
Iob 33:2
|
Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
|
Iob 33:7
|
Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
|
Iob 34:5
|
Quia dixit Job: Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
|
Iob 36:3
|
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
|
Iob 37:1
|
Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
|