I Mach 13:5
|
Et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis.
|
II Mach 7:38
|
In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quæ super omne genus nostrum juste superducta est.
|
Mt 22:44
|
Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
|
Mt 25:40
|
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
|
Mt 26:18
|
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
|
Mt 28:10
|
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
|
Mc 12:36
|
Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
|
Mc 14:14
|
et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
|
Lc 1:20
|
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo.
|
Lc 1:44
|
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
|
Lc 7:44
|
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
|
Lc 12:4
|
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post hæc non habent amplius quid faciant.
|
Lc 15:29
|
At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.
|
Lc 20:42
|
et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
|
Lc 22:11
|
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem?
|
Lc 22:28
|
vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
|
Io 5:47
|
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
|
Io 10:15
|
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.
|
Io 10:26
|
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
|
Act 2:34
|
Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis
|
Rom 1:10
|
semper in orationibus meis: obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
|
Rom 7:23
|
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
|
Rom 7:23
|
video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.
|
Rom 9:3
|
Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
|
II Cor 12:5
|
Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
|
II Cor 12:9
|
et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
|
II Cor 12:10
|
Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum.
|
Eph 1:16
|
non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
|
Eph 3:13
|
Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
|
Phil 1:4
|
semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
|
Phil 1:7
|
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
|
Phil 1:14
|
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
|
Phil 1:17
|
Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
|
Phil 4:3
|
Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
|
II Tim 1:3
|
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
|
Philem 1:4
|
Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
|
Heb 1:13
|
Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
|
Heb 2:12
|
Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te.
|
Apoc 11:3
|
et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
|