Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

medio

IV Reg 11:2 Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
IV Reg 23:9 Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
I Par 11:14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum: cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
I Par 16:1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David: et obtulerunt holocausta, et pacifica coram Deo.
II Par 6:13 Siquidem fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis: stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in cælum levatis,
II Par 20:5 Cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Juda, et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum,
II Par 20:14 Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini in medio turbæ,
II Par 20:20 Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue: profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit: Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem: credite in Domino Deo vestro, et securi eritis: credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
II Par 22:11 Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ, et idcirco Athalia non interfecit eum.
II Par 32:4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terræ, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
II Esd 4:22 In tempore quoque illo dixi populo: Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
II Esd 6:10 Et ingressus sum domum Semaiæ filii Dalaiæ filii Metabeel secreto. Qui ait: Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas ædis: quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
II Esd 7:4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
Tob 11:1 Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
Iudith 6:12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,
Iudith 6:18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.
Iudith 14:18 Et factus est clamor incomparabilis in medio castrorum eorum.
Iudith 16:4 Qui posuit castra sua in medio populi sui, ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum.
Ps 21:15 Sicut aqua effusus sum; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
Ps 21:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis; in medio ecclesiæ laudabo te.
Ps 22:4 Nam, etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
Ps 39:9 ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Ps 45:6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
Ps 47:10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
Ps 54:11 Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus,
Ps 54:16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes: quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
Ps 56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Ps 67:26 Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
Ps 73:4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa;
Ps 73:11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
Ps 73:12 Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.
Ps 77:28 Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
Ps 81:1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.
Ps 100:2 et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Ps 103:12 Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.
Ps 108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;
Ps 109:2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Ps 115:19 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Ps 134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
Ps 135:11 Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,
Ps 136:2 In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra;
Ps 137:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
Prov 4:21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
Prov 5:14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
Prov 8:20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii,
Prov 15:31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.
Prov 22:13 Dicit piger: Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.
Prov 23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Prov 30:19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.