Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mecum

Gal 1:2 et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
Gal 2:3 Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi:
Phil 2:22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
Phil 4:3 Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
Phil 4:22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
II Tim 4:11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
Tit 3:15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
Philem 1:13 quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
Apoc 1:12 Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea:
Apoc 3:4 Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Apoc 3:20 Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
Apoc 3:21 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
Apoc 4:1 Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc.
Apoc 10:8 Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
Apoc 17:1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnæ, quæ sedet super aquas multas,
Apoc 21:9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
Apoc 21:15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
Apoc 22:12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.