Io 13:37
|
Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
|
Io 14:27
|
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
|
Io 17:24
|
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
|
Io 18:37
|
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
|
Io 19:24
|
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
|
Io 20:25
|
Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
Act 2:27
|
quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
|
Act 16:15
|
Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
|
Act 20:24
|
Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
|
Act 20:25
|
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei.
|
Act 20:29
|
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
|
Act 24:17
|
Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
|
Act 26:4
|
Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi:
|
Act 28:19
|
Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
|
Rom 1:12
|
id est, simul consolari in vobis per eam quæ invicem est, fidem vestram atque meam.
|
Rom 9:17
|
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
|
Rom 9:25
|
sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
|
Rom 9:25
|
sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
|
Rom 11:3
|
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
|
Rom 11:14
|
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
|
Rom 16:13
|
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
|
I Cor 9:15
|
Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
|
I Cor 11:24
|
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem.
|
I Cor 11:25
|
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
|
II Cor 1:23
|
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
|
Gal 1:13
|
Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo: quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
|
Gal 4:20
|
vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.
|
Eph 3:4
|
prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
|
Phil 1:20
|
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
|
Phil 2:16
|
verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
|
Phil 3:9
|
et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justitia in fide,
|
Col 2:1
|
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
|
II Tim 1:16
|
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
|
II Tim 3:10
|
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
|
Heb 3:11
|
sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
|
Heb 4:3
|
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
|
Heb 4:5
|
Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.
|
Iac 2:18
|
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
|
Apoc 2:13
|
Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
|
Apoc 3:20
|
Ecce sto ad ostium, et pulso: si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum illo, et ipse mecum.
|