Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

matris

IV Reg 24:18 Vigesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiæ, de Lobna.
II Par 12:13 Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit: quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël: nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
II Par 13:2 Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia, filia Uriel de Gabaa: et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.
II Par 20:31 Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset: viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.
II Par 22:2 Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
II Par 24:1 Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
II Par 25:1 Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
II Par 26:3 Sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
II Par 27:1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
II Par 29:1 Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia, filia Zachariæ.
Tob 14:14 Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos:
Iob 1:21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Iob 31:18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum):
Ps 21:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
Ps 21:11 In te projectus sum ex utero; de ventre matris meæ Deus meus es tu;
Ps 49:20 Sedens, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
Ps 68:9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
Ps 70:6 In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meæ tu es protector meus; in te cantatio mea semper.
Ps 108:14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
Ps 138:13 Quia tu possedisti renes meos; suscepisti me de utero matris meæ.
Prov 1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
Prov 6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
Prov 10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Prov 17:25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
Prov 30:17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ!
Eccles 5:14 Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
Cant 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Cant 3:4 Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ.
Cant 6:8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
Cant 8:1 Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
Cant 8:2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Sap 7:1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
Eccli 3:3 Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios.
Eccli 3:11 Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta.
Eccli 3:16 Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum:
Eccli 7:29 honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris:
Eccli 23:18 Memento patris et matris tuæ: in medio enim magnatorum consistis:
Eccli 40:1 Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
Eccli 49:9 Nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta, evertere, et eruere, et perdere, et iterum ædificare, et renovare:
Eccli 50:24 Et nunc orate Deum omnium, qui magna fecit in omni terra, qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, et fecit nobiscum secundum suam misericordiam:
Isa 49:1 Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Isa 50:1 Hæc dicit Dominus: Quis est hic liber repudii matris vestræ, quo dimisi eam? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
Ier 52:1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ, de Lobna.
Ezech 16:45 Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus.
Ezech 23:2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt:
Mt 19:12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
Lc 1:15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:
Lc 7:12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ: et hæc vidua erat: et turba civitatis multa cum illa.
Io 3:4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci?
Io 19:25 Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophæ, et Maria Magdalene.