Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

mari

Ex 14:16 Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Ex 15:4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare: electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
Ex 15:8 Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ: stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
Ex 15:22 Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur: ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
Ex 23:31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium: tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.
Lev 11:9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
Num 21:14 Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
Num 33:10 Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
Num 34:6 Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
Num 34:7 Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
Num 34:12 et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
Ios 4:24 sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus:
Ios 16:3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
Ios 19:11 Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.
III Reg 5:9 Servi mei deponent ea de Libano ad mare: et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi, et tu tolles ea: præbebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meæ.
III Reg 18:44 In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, et dic Achab: Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
III Reg 22:49 Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum: et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber.
II Par 4:4 et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
II Par 4:6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur.
II Par 4:15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
Iob 11:9 Longior terra mensura ejus et latior mari.
Iob 14:11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
Ps 64:6 mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
Ps 71:8 Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
Ps 76:20 In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
Ps 88:26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
Ps 105:22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
Ps 106:3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
Ps 134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
Ps 135:15 et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.
Prov 8:29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ;
Prov 23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Prov 30:19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
Sap 14:3 Tua autem, Pater, providentia gubernat: quoniam dedisti et in mari viam, et inter fluctus semitam firmissimam,
Sap 19:7 Nam nubes castra eorum obumbrabat; et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit; et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio;
Sap 19:12 In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra; et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum: juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Eccli 24:39 A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
Eccli 44:23 et ut stellas exaltare semen ejus, et hæreditare illos a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos terræ.
Isa 19:5 Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
Isa 24:14 Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
Isa 27:1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
Isa 43:16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam;
Isa 49:12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
Isa 63:11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;
Ier 5:22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis: qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud?
Ier 46:18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
Ier 49:21 A voce ruinæ eorum commota est terra, clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
Ier 49:23 Ad Damascum: Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; præ sollicitudine quiescere non potuit.
Ezech 26:17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?
Ezech 26:17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi?