Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

manu

Prov 6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
Prov 11:21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.
Prov 13:11 Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
Prov 18:21 Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
Prov 21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud.
Prov 26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
Eccles 2:24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Eccles 9:1 Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
Cant 7:1 SPONSA. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? CHORUS. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.
Sap 3:1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tangent illos tormentum mortis.
Sap 5:17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Sap 7:16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
Sap 14:6 Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
Sap 19:8 per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
Eccli 4:9 Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
Eccli 9:24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
Eccli 10:4 In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
Eccli 10:5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.
Eccli 12:19 Caput suum movebit, et plaudet manu, et multa susurrans commutabit vultum suum.
Eccli 15:14 Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
Eccli 27:21 Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
Eccli 29:1 Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
Eccli 29:33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
Eccli 33:13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
Eccli 33:14 Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.
Eccli 48:23 Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ.
Eccli 49:8 Incenderunt electam sanctitatis civitatem, et desertas fecerunt vias ipsius in manu Jeremiæ.
Eccli 49:13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:
Eccli 50:13 In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano,
Isa 3:6 Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
Isa 6:6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
Isa 8:11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens:
Isa 10:5 Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea.
Isa 19:4 Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
Isa 20:2 in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
Isa 22:21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
Isa 28:4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
Isa 36:2 Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi: et stetit in aquæductu piscinæ superioris in via Agri fullonis.
Isa 36:15 Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens: Eruens liberabit nos Dominus: non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
Isa 36:18 Nec conturbet vos Ezechias, dicens: Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum?
Isa 36:19 Ubi est deus Emath et Arphad? ubi est deus Sepharvaim? numquid liberaverunt Samariam de manu mea?
Isa 36:20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?
Isa 36:20 Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea?
Isa 37:10 Hæc dicetis Ezechiæ regi Judæ, loquentes: Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens: Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
Isa 37:14 Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino:
Isa 37:20 Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus.
Isa 37:24 In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
Isa 37:27 Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret.
Isa 38:6 et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
Isa 40:2 Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.