Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

malum

Prov 1:16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
Prov 3:29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
Prov 6:14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Prov 6:18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
Prov 8:13 Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.
Prov 9:12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris; si autem illusor, solus portabis malum.
Prov 10:29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
Prov 13:17 Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
Prov 13:21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
Prov 14:22 Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona.
Prov 16:4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum.
Prov 16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
Prov 16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Prov 17:13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
Prov 17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
Prov 20:8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
Prov 20:14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
Prov 20:22 Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Prov 21:10 Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo.
Prov 22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
Prov 24:16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Prov 27:12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
Prov 28:14 Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est duræ corruet in malum.
Prov 30:20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit: Non sum operata malum.
Prov 31:12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
Eccles 2:21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Eccles 5:12 Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui.
Eccles 6:1 Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines:
Eccles 8:9 Omnia hæc consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
Eccles 8:12 Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Eccles 10:5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Eccles 12:14 et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.
Eccli 15:18 Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
Eccli 33:15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.
Eccli 37:21 Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est.
Isa 1:16 Lavamini, mundi estote; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis: quiescite agere perverse,
Isa 3:11 Væ impio in malum! retributio enim manuum ejus fiet ei.
Isa 5:20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
Isa 5:20 Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum!
Isa 7:5 eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
Isa 7:15 Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Isa 7:16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
Isa 31:2 Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
Isa 33:15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Isa 45:7 formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum: ego Dominus faciens omnia hæc.
Isa 47:11 Veniet super te malum, et nescies ortum ejus; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare; veniet super te repente miseria quam nescies.
Isa 56:2 Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
Isa 59:7 Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem; cogitationes eorum cogitationes inutiles, vastitas et contritio in viis eorum.
Isa 59:15 Et facta est veritas in oblivionem; et qui recessit a malo, prædæ patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
Isa 65:12 numerabo vos in gladio, et omnes in cæde corruetis: pro eo quod vocavi, et non respondistis; locutus sum, et non audistis; et faciebatis malum in oculis meis, et quæ nolui elegistis.