Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

magnus

Gen 15:12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Gen 26:13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est:
Gen 50:11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.
Ex 11:3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.
Ex 11:6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
Ex 12:30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus: et ortus est clamor magnus in Ægypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
Ex 18:11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
Num 35:25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Deut 2:10 Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
Deut 2:21 populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum: et fecit illos habitare pro eis,
Deut 7:21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis:
Deut 10:17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Ios 20:6 Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore: tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
I Reg 6:14 Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
I Reg 14:19 Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum: crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem: Contrahe manum tuam.
I Reg 25:2 Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis: erantque ei oves tria millia, et mille capræ: et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
IV Reg 5:1 Naaman princeps militiæ regis Syriæ, erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus: per illum enim dedit Dominus salutem Syriæ: erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
IV Reg 18:19 Dixitque ad eos Rabsaces: Loquimini Ezechiæ: Hæc dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quæ est ista fiducia, qua niteris?
I Par 16:25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis: et horribilis super omnes deos.
II Par 2:5 Domus enim, quam ædificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
II Par 28:11 Sed audite consilium meum, et reducite captivos, quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
II Par 34:21 Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
I Esd 4:10 et ceteri de gentibus, quas transtulit Asenaphar magnus et gloriosus: et habitare eas fecit in civitatibus Samariæ, et in reliquis regionibus trans flumen in pace.
I Esd 5:11 Hujuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: Nos sumus servi Dei cæli et terræ, et ædificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israël magnus ædificaverat, et exstruxerat.
II Esd 3:1 Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel.
II Esd 5:1 Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos.
Iudith 4:11 Tunc Eliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem Israël, allocutusque est eos,
Iudith 7:18 Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes:
Iudith 16:16 Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest.
Esth 10:3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit: et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea, quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
Esth 11:3 homo Judæus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulæ regiæ.
Esth 16:1 Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit.
Iob 1:3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
Iob 3:19 Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Iob 36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Iob 37:23 Digne eum invenire non possumus: magnus fortitudine, et judicio, et justitia: et enarrari non potest.
Ps 46:3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
Ps 76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
Ps 85:10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.
Ps 88:8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
Ps 94:3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
Ps 94:3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos;
Ps 95:4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;
Ps 98:2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Ps 134:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Eccles 1:16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Eccles 9:14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
Eccli 3:20 Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam:
Eccli 25:13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam! sed non est super timentem Dominum.
Eccli 39:8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum: