Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lux

Io 12:46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
Act 9:3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco: et subito circumfulsit eum lux de cælo.
Act 22:6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa:
Act 27:33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
Eph 5:8 Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate:
I Io 1:5 Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
Apoc 18:23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.