Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

loquitur

Gen 44:7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Deut 5:26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
Ios 5:15 Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?
I Reg 9:6 Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
III Reg 18:27 Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens: Clamate voce majore: deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
Iob 11:2 Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
Iob 28:14 Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur: Non est mecum.
Iob 33:14 Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
Ps 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Ps 100:7 Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
Prov 2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
Prov 6:13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Prov 8:3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:
Prov 12:17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est; qui autem mentitur testis est fraudulentus.
Prov 16:13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
Prov 19:5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
Prov 19:9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
Prov 25:11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
Prov 25:18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
Prov 29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
Cant 2:10 En dilectus meus loquitur mihi. SPONSUS. Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:
Sap 1:8 Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
Eccli 22:9 Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic?
Eccli 37:23 Qui sophistice loquitur odibilis est: in omni re defraudabitur.
Isa 8:12 Non dicatis: Conjuratio; omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
Isa 33:15 Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
Ier 8:6 Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.
Ier 9:8 Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
Ezech 20:49 Et dixi: A, a, a, Domine Deus: ipsi dicunt de me: Numquid non per parabolas loquitur iste?
Mich 6:1 Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Mt 10:20 non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
Mt 12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
Mc 2:7 Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Lc 5:21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
Lc 6:45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Io 3:31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.
Io 3:34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
Io 7:18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
Io 7:26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
Io 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Io 8:44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
Io 9:37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
Io 16:18 Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
Rom 3:19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Rom 3:19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
I Cor 14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
I Cor 14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
I Cor 14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
I Cor 14:3 Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
I Cor 14:4 Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.