Gen 18:33
|
Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
|
Gen 19:14
|
Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
|
Gen 24:50
|
Responderuntque Laban et Bathuel: A Domino egressus est sermo: non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
|
Gen 37:4
|
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
|
Gen 45:15
|
Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum.
|
Ex 33:11
|
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
|
Num 16:31
|
Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:
|
Num 22:38
|
Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo?
|
Num 23:12
|
Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus?
|
Deut 18:20
|
Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quæ ego non præcepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
|
I Reg 2:3
|
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes: recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum, Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.
|
I Reg 18:1
|
Et factum est cum complesset loqui ad Saul: anima Jonathæ conglutinata est animæ David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
|
I Reg 25:17
|
Quam ob rem considera, et recogita quid facias: quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
|
II Reg 13:36
|
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
|
II Esd 13:24
|
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
|
Tob 2:17
|
Tobias vero increpabat eos, dicens: Nolite ita loqui:
|
Iudith 5:26
|
Et factum est, cum cessasset loqui Achior verba hæc, irati sunt omnes magnates Holofernis, et cogitabant interficere eum, dicentes ad alterutrum:
|
Iudith 6:1
|
Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior:
|
Iudith 7:13
|
dixerunt: Judicet Deus inter nos et te, quoniam fecisti in nos mala, nolens loqui pacifice cum Assyriis, et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum.
|
Iudith 8:30
|
Et dixit illis Judith: Sicut quod potui loqui, Dei esse cognoscitis:
|
Iob 4:2
|
Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies; sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
|
Iob 16:4
|
Poteram et ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima mea!
|
Iob 29:9
|
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
|
Iob 34:33
|
Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu enim cœpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
|
Iob 40:27
|
Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
|
Ps 51:5
|
Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
|
Ps 74:6
|
Nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
|
Sap 13:17
|
Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
|
Eccli 11:8
|
Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.
|
Eccli 13:14
|
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
|
Isa 7:10
|
Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens:
|
Isa 8:5
|
Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
|
Isa 58:9
|
Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest;
|
Ier 1:6
|
Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
|
Ier 9:5
|
et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent laboraverunt.
|
Bar 6:7
|
Nam lingua ipsorum polita a fabro; ipsa etiam inaurata et inargentata: falsa sunt, et non possunt loqui.
|
Bar 6:40
|
Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
|
Bar 6:40
|
Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea: qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui:
|
Dan 10:17
|
Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
|
I Mach 2:23
|
Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis:
|
I Mach 3:23
|
Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius:
|
I Mach 9:55
|
In tempore illo percussus est Alcimus: et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
|
Mt 6:7
|
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
|
Mt 12:34
|
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
|
Mt 12:46
|
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
|
Mc 1:34
|
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
|
Mc 7:37
|
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.
|
Mc 9:38
|
Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me:
|
Mc 12:1
|
Et cœpit illis in parabolis loqui: Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
|
Lc 1:19
|
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare.
|