Ex 20:21
|
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
|
Deut 29:22
|
Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terræ illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
|
I Reg 26:13
|
Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
|
III Reg 8:46
|
Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
|
IV Reg 2:7
|
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt econtra, longe: illi autem ambo stabant super Jordanem.
|
II Par 5:13
|
Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube,
|
Tob 11:6
|
Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus.
|
Iudith 7:7
|
Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam ad refocillandum potius quam ad potandum.
|
Iudith 13:13
|
Et dixit Judith a longe custodibus murorum: Aperite portas, quoniam nobiscum est Deus, qui fecit virtutem in Israël.
|
Iob 13:21
|
manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
|
Iob 17:4
|
Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur.
|
Iob 19:13
|
Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
|
Iob 21:16
|
Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
|
Iob 22:23
|
Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
|
Iob 30:10
|
Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
|
Iob 39:29
|
Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
|
Ps 9:22
|
Ut quid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
|
Ps 37:12
|
Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt; et qui juxta me erant, de longe steterunt, et vim faciebant qui quærebant animam meam.
|
Ps 39:12
|
Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
|
Ps 55:1
|
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
|
Ps 64:6
|
mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
|
Ps 102:12
|
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
|
Ps 118:150
|
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.
|
Ps 137:6
|
quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
|
Ps 138:3
|
Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti;
|
Prov 6:11
|
et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
|
Prov 22:5
|
Arma et gladii in via perversi; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.
|
Prov 30:8
|
vanitatem et verba mendacia longe fac a me; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria:
|
Prov 31:14
|
Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
|
Eccles 3:5
|
Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
|
Sap 14:17
|
Et hos quos in palam homines honorare non poterant propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt, ut illum qui aberat, tanquam præsentem colerent sua sollicitudine.
|
Eccli 13:13
|
Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
|
Eccli 15:7
|
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
|
Eccli 16:22
|
Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
|
Eccli 21:8
|
Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
|
Eccli 27:22
|
Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus:
|
Eccli 30:24
|
Miserere animæ tuæ placens Deo, et contine: congrega cor tuum in sanctitate ejus, et tristitiam longe repelle a te.
|
Eccli 47:17
|
Et replesti in comparationibus ænigmata: ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, et dilectus es in pace tua.
|
Isa 6:12
|
Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
|
Isa 10:3
|
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
|
Isa 22:11
|
Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
|
Isa 23:7
|
Numquid non vestra hæc est, quæ gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
|
Isa 29:13
|
Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
|
Isa 33:13
|
Audite, qui longe estis, quæ fecerim; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
|
Isa 33:17
|
Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
|
Isa 46:12
|
Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
|
Isa 48:9
|
Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas.
|
Isa 49:1
|
Audite, insulæ; et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
|
Isa 49:12
|
Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
|
Isa 49:19
|
quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
|