Gen 21:31
|
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit.
|
Gen 24:23
|
Dixitque ad eam: Cujus es filia? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum?
|
Gen 24:25
|
Et addidit, dicens: Palearum quoque et fœni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
|
Gen 28:17
|
Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.
|
Ex 3:5
|
At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est.
|
Ex 33:21
|
Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
|
Lev 13:25
|
considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
|
Lev 13:30
|
Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
|
Lev 13:32
|
et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
|
Lev 13:56
|
Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
|
Num 11:34
|
Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiæ: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiæ, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
|
Deut 11:24
|
Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
|
Deut 12:21
|
locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quæ habueris, sicut præcepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
|
Deut 14:24
|
Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
|
Ios 5:16
|
Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
|
Idc 9:46
|
Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat, qui erat munitus valde.
|
Idc 18:12
|
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judæ: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
|
I Reg 20:25
|
Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David.
|
I Reg 20:27
|
Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonatham filium suum: Cur non venit filius Isai, nec heri, nec hodie ad vescendum?
|
I Reg 27:5
|
Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?
|
IV Reg 6:1
|
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
|
II Esd 2:14
|
Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento, cui sedebam, ut transiret.
|
Iob 7:10
|
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
|
Iob 18:21
|
Hæc sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.
|
Iob 20:9
|
Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
|
Iob 28:1
|
Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
|
Iob 28:12
|
Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
|
Iob 28:20
|
Unde ergo sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
|
Iob 38:19
|
in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
|
Ps 36:36
|
et transivi, et ecce non erat; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
|
Ps 75:3
|
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
|
Eccli 13:27
|
Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
|
Isa 7:23
|
Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in sinas et in vepres erunt.
|
Isa 28:8
|
Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
|
Isa 33:21
|
quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster: locus fluviorum rivi latissimi et patentes: non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
|
Isa 49:20
|
Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus, fac spatium mihi ut habitem.
|
Isa 66:1
|
Hæc dicit Dominus: Cælum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?
|
Ier 7:32
|
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis: et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
|
Ier 17:12
|
Solium gloriæ altitudinis a principio, locus sanctificationis nostræ.
|
Ier 19:6
|
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis.
|
Ier 19:11
|
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
|
Ier 19:13
|
Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundæ, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis alienis.
|
Bar 3:24
|
O Israël, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus!
|
Ezech 42:13
|
Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.
|
Ezech 43:7
|
dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
|
Ezech 43:7
|
dixit ad me: Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in æternum: et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
|
Ezech 45:4
|
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
|
Ezech 46:19
|
Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quæ respiciebant ad aquilonem: et erat ibi locus vergens ad occidentem.
|
Ezech 46:20
|
Et dixit ad me: Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto, ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
|
Dan 2:35
|
Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam æstivæ areæ, quæ rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
|