Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lingua

Gen 41:45 Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua ægyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Ægypti
Ios 15:2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
Ios 15:5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
Idc 7:5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.
II Par 32:18 Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum, qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
Esth 9:24 Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judæorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos, atque deleret: et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
Iob 6:30 Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.
Iob 20:12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
Iob 20:16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ.
Iob 27:4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
Iob 29:10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
Iob 33:2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
Ps 9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.
Ps 14:3 qui loquitur veritatem in corde suo; qui non egit dolum in lingua sua; nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
Ps 15:9 Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
Ps 21:16 Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
Ps 34:28 Et lingua mea meditabitur justitiam tuam, tota die laudem tuam.
Ps 36:30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
Ps 38:2 Dixi: Custodiam vias meas; locutus sum in lingua mea: posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me.
Ps 38:5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Ps 49:19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Ps 50:16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
Ps 51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.
Ps 51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Ps 56:5 et eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
Ps 65:17 Ad ipsum ore meo clamavi; et exaltavi sub lingua mea.
Ps 67:24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
Ps 70:24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Ps 72:9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
Ps 77:36 Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei;
Ps 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
Ps 118:172 Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Ps 119:2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
Ps 125:2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
Ps 136:6 Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
Ps 138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
Prov 6:24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.
Prov 10:20 Argentum electum lingua justi; cor autem impiorum pro nihilo.
Prov 10:31 Os justi parturiet sapientiam; lingua pravorum peribit.
Prov 12:18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ, lingua autem sapientium sanitas est.
Prov 21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
Prov 25:15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
Prov 31:26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
Cant 4:11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Eccli 4:29 in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
Eccli 4:34 Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
Eccli 5:11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
Eccli 5:15 Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
Eccli 5:16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:
Eccli 6:5 Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat.