Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lignis

Gen 6:14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
Ex 10:15 Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.
Ex 25:10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Ex 25:13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
Ex 25:23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
Ex 25:28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
Ex 26:15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
Ex 26:26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
Ex 26:32 quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
Ex 27:1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Ex 27:6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis:
Ex 30:1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
Ex 30:5 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
Ex 36:20 Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
Ex 36:31 Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
Ex 36:36 et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
Ex 37:1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Ex 37:4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
Ex 37:10 Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quæ habebat in altitudine cubitum ac semissem.
Ex 37:15 Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
Ex 37:25 Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos: e cujus angulis procedebant cornua.
Ex 37:28 Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
Ex 38:1 Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:
Ex 38:6 quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis æneis:
Lev 1:17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Lev 3:5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
Deut 10:3 Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
Deut 28:64 Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terræ usque ad terminos ejus: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
II Reg 6:5 David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
III Reg 4:33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
III Reg 5:8 Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quæcumque mandasti mihi: ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
III Reg 6:10 Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
III Reg 6:15 Et ædificavit parietes domus intrinsecus, tabulatis cedrinis, a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus: et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
III Reg 6:23 Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
III Reg 6:31 Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
III Reg 6:32 Et duo ostia de lignis olivarum: et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia: et texit ea auro: et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
III Reg 6:33 Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos:
III Reg 6:34 et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus: et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
III Reg 7:7 Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit: et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
III Reg 10:12 Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini, et domus regiæ, et citharas lyrasque cantoribus: non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in præsentem diem.)
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
II Par 9:11 de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus: numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
I Esd 6:4 ordines de lapidibus impolitis tres, et sic ordines de lignis novis: sumptus autem de domo regis dabuntur.
Cant 3:9 Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;
Cant 4:14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
Sap 14:21 Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio, quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Isa 60:17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum, et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.
Ezech 15:2 Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum?
Ezech 31:18 Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam: in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio: ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.
Zach 12:6 In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem.