Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lex

Dan 6:15 Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
Mich 4:2 et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Mich 7:11 Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ; in die illa longe fiet lex.
Hab 1:4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
I Mach 14:29 Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
II Mach 10:26 ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
II Mach 12:40 Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judæos: omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
Mt 7:12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
Mt 11:13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt:
Mt 22:40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Io 1:17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Io 7:23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
Io 7:51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
Rom 2:14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:
Rom 3:19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
Rom 4:15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.
Rom 5:13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
Rom 7:1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit?
Rom 7:7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Rom 7:7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces.
Rom 7:12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Rom 7:14 Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
I Cor 9:8 Numquid secundum hominem hæc dico? an et lex hæc non dicit?
I Cor 14:34 Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
I Cor 15:56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
Gal 3:17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Gal 3:19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Gal 3:21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
Gal 3:24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
Gal 5:14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Gal 5:23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
I Tim 1:8 Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur:
I Tim 1:9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
Heb 7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex: introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Heb 10:1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: