Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lex

Ex 12:49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
Ex 13:9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.
Lev 6:9 Præcipe Aaron et filiis ejus: Hæc est lex holocausti: cremabitur in altari tota nocte usque mane: ignis ex eodem altari erit.
Lev 6:14 Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
Lev 6:25 Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
Lev 7:1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est:
Lev 7:7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
Lev 7:11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
Lev 7:37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
Lev 11:46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
Lev 12:7 qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.
Lev 13:59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
Lev 14:54 Ista est lex omnis lepræ et percussuræ,
Lev 15:32 Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
Num 5:29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
Num 6:13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,
Num 6:21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus: juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.
Num 8:24 Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.
Num 15:29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
Num 19:14 Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
Num 36:6 Et hæc lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: nubant quibus volunt, tantum ut suæ tribus hominibus:
Deut 4:44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël:
Deut 19:4 Hæc erit lex homicidæ fugientis, cujus vita servanda est: qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur:
Deut 33:2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
I Reg 30:25 Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
II Reg 7:19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus.
II Par 35:25 Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
Esth 15:13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
Iob 11:6 ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua!
Ps 118:72 Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
Ps 118:77 Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Ps 118:85 Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Ps 118:92 Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
Ps 118:142 Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Ps 118:174 Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Prov 6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ;
Prov 31:26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
Sap 2:11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur.
Sap 14:16 Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
Eccli 33:3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.
Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isa 51:4 Attendite ad me, popule meus, et, tribus mea, me audite: quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
Isa 51:7 Audite me, qui scitis justum: populus meus, lex mea in corde eorum; nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis;
Ier 8:8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
Ier 18:18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.
Lam 2:9 TETH. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus; regem ejus et principes ejus in gentibus: non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
Bar 4:1 Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem.
Ezech 7:26 Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
Ezech 43:12 Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
Ezech 43:12 Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.