Ps 88:31
|
Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;
|
Ps 104:45
|
ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
|
Ps 118:34
|
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
|
Ps 118:44
|
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi:
|
Ps 118:53
|
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
|
Ps 118:55
|
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
|
Ps 118:57
|
HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
|
Ps 118:61
|
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:70
|
Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
|
Ps 118:97
|
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
|
Ps 118:102
|
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
|
Ps 118:109
|
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:113
|
SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
|
Ps 118:126
|
Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam.
|
Ps 118:136
|
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
|
Ps 118:153
|
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
|
Ps 118:163
|
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
|
Ps 118:165
|
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
|
Ps 129:4
|
Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus;
|
Prov 1:8
|
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ:
|
Prov 3:21
|
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
|
Prov 4:2
|
Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
|
Prov 6:20
|
Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.
|
Prov 7:2
|
Fili, serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:
|
Prov 8:29
|
quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos: quando appendebat fundamenta terræ;
|
Prov 28:4
|
Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
|
Prov 28:7
|
Qui custodit legem filius sapiens est; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
|
Prov 28:9
|
Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
|
Prov 29:18
|
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est.
|
Sap 6:5
|
quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
|
Sap 18:9
|
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
|
Eccli 17:9
|
Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.
|
Eccli 19:21
|
Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.
|
Eccli 32:19
|
Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
|
Eccli 35:1
|
Qui conservat legem multiplicat oblationem.
|
Eccli 41:11
|
Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi!
|
Eccli 44:20
|
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo.
|
Eccli 45:6
|
Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
|
Eccli 49:6
|
nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.
|
Isa 1:10
|
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ.
|
Isa 5:24
|
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
|
Isa 8:16
|
Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
|
Isa 8:20
|
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
|
Isa 29:24
|
et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.
|
Isa 30:9
|
Populus enim ad iracundiam provocans est: et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei;
|
Isa 42:4
|
Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium; et legem ejus insulæ exspectabunt.
|
Isa 42:21
|
Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
|
Isa 42:24
|
Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
|
Ier 2:8
|
Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
|
Ier 6:19
|
Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus, quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
|