Gen 6:16
|
Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.
|
Ex 25:12
|
et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
|
Ex 25:19
|
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
|
Ex 25:32
|
Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
|
Ex 26:18
|
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
|
Ex 26:20
|
In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
|
Ex 26:26
|
Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
|
Ex 26:35
|
mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
|
Ex 27:7
|
et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
|
Ex 27:11
|
Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
|
Ex 27:15
|
et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
|
Ex 28:7
|
Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
|
Ex 28:12
|
et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
|
Ex 28:25
|
et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
|
Ex 28:27
|
Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
|
Ex 36:11
|
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere, et in ora cortinæ alterius similiter,
|
Ex 37:3
|
conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero.
|
Ex 37:18
|
sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera:
|
Ex 39:4
|
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
|
Ex 39:16
|
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
|
Num 8:4
|
Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur: juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
|
Deut 7:20
|
Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
|
Deut 31:26
|
Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium.
|
Ios 12:9
|
Rex Jericho unus: rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus:
|
Ios 15:8
|
Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem:
|
Ios 15:11
|
Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
|
Ios 18:18
|
et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim: descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben: et pertransit ex latere aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem,
|
Ios 23:13
|
jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
|
Idc 11:18
|
et circuivit ex latere terram Edom, et terram Moab: venitque contra orientalem plagam terræ Moab, et castrametatus est trans Arnon: nec voluit intrare terminos Moab: Arnon quippe confinium est terræ Moab.
|
Idc 19:1
|
Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda:
|
Idc 19:18
|
Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem: et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,
|
I Reg 20:25
|
Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quæ erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul, vacuusque apparuit locus David.
|
I Reg 23:26
|
Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David, et viros ejus, ut caperent eos.
|
II Reg 13:34
|
Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
|
II Reg 16:6
|
mittebatque lapides contra David, et contra universos servos regis David: omnis autem populus, et universi bellatores a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
|
II Reg 16:13
|
Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere, contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
|
II Reg 18:13
|
Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso?
|
II Reg 20:10
|
Porro Amasa non observavit gladium, quem habebat Joab, qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit, et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.
|
II Reg 21:14
|
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathæ filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus: feceruntque omnia, quæ præceperat rex, et repropitiatus est Deus terræ post hæc.
|
III Reg 3:20
|
Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
|
III Reg 10:3
|
Et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei.
|
IV Reg 16:14
|
Porro altare æreum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini: posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
|
II Par 4:10
|
Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
|
II Par 26:9
|
Ædificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
|
Iudith 5:10
|
Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis.
|
Iudith 6:9
|
Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.
|
Ps 90:7
|
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.
|
Prov 3:26
|
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
|
Sap 1:8
|
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.
|
Sap 10:8
|
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
|