Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

lapidem

Mt 21:44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum.
Mt 24:2 Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mt 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Mt 28:2 Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
Mc 13:2 Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Mc 15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mc 16:3 Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
Mc 16:4 Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
Lc 4:11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Lc 11:11 Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
Lc 19:44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Lc 19:44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ.
Lc 20:18 Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
Lc 21:6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
Lc 24:2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Io 8:7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
Io 11:39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
Io 11:41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Io 20:1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.
Rom 9:32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
Rom 9:33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
I Petr 2:4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
I Petr 2:6 Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
Apoc 18:21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.