I Reg 1:13
|
Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
|
Iob 8:21
|
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
|
Iob 11:5
|
Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
|
Iob 15:6
|
Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
|
Iob 16:6
|
Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
|
Iob 19:20
|
Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
|
Iob 27:4
|
non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
|
Iob 32:20
|
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
|
Iob 33:3
|
Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
|
Ps 11:3
|
Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
|
Ps 11:4
|
Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
|
Ps 11:5
|
Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?
|
Ps 15:4
|
Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
|
Ps 30:19
|
muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
|
Ps 33:14
|
Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
|
Ps 39:10
|
Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti.
|
Ps 50:17
|
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
|
Ps 62:4
|
Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
|
Ps 65:14
|
quæ distinxerunt labia mea; et locutum est os meum, in tribulatione mea.
|
Ps 70:23
|
Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.
|
Ps 118:171
|
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
|
Prov 4:24
|
Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
|
Prov 5:2
|
ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
|
Prov 5:3
|
favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
|
Prov 8:6
|
Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
|
Prov 8:7
|
Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
|
Prov 10:18
|
Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
|
Prov 10:19
|
In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
|
Prov 12:22
|
Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
|
Prov 14:3
|
In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
|
Prov 14:7
|
Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
|
Prov 16:13
|
Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
|
Prov 16:30
|
Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
|
Prov 17:28
|
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|
Prov 18:7
|
Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
|
Prov 19:1
|
Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
|
Prov 20:15
|
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
|
Prov 20:19
|
Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
|
Prov 23:16
|
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
|
Prov 24:2
|
quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
|
Prov 26:23
|
Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
|
Prov 27:2
|
Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
|
Eccles 10:12
|
Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum;
|
Cant 4:3
|
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
|
Cant 4:11
|
Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
|
Eccli 1:30
|
Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
|
Eccli 22:33
|
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
|
Eccli 31:28
|
Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
|
Isa 6:5
|
Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
|
Isa 6:7
|
et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
|