Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

labia

I Reg 1:13 Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,
Iob 8:21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
Iob 11:5 Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
Iob 15:6 Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
Iob 16:6 Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
Iob 19:20 Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
Iob 27:4 non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
Iob 32:20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Iob 33:3 Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
Ps 11:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
Ps 11:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
Ps 11:5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est?
Ps 15:4 Multiplicatæ sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
Ps 30:19 muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
Ps 33:14 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
Ps 39:10 Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo; Domine, tu scisti.
Ps 50:17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
Ps 62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
Ps 65:14 quæ distinxerunt labia mea; et locutum est os meum, in tribulatione mea.
Ps 70:23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.
Ps 118:171 Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
Prov 4:24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
Prov 5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
Prov 5:3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
Prov 8:6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.
Prov 8:7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
Prov 10:18 Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est.
Prov 10:19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
Prov 12:22 Abominatio est Domino labia mendacia; qui autem fideliter agunt placent ei.
Prov 14:3 In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos.
Prov 14:7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.
Prov 16:13 Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur.
Prov 16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
Prov 17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Prov 18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Prov 19:1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Prov 20:15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.
Prov 20:19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
Prov 23:16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
Prov 24:2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
Prov 26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
Prov 27:2 Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.
Eccles 10:12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum;
Cant 4:3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
Cant 4:11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
Eccli 1:30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
Eccli 22:33 Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
Eccli 31:28 Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
Isa 6:5 Et dixi: Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
Isa 6:7 et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.