Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justus

Gen 6:9 Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Gen 18:25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
Ex 9:27 Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
Lev 19:36 Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
Deut 32:4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
II Reg 23:3 Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
I Esd 9:15 Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.
II Esd 9:8 et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es.
II Esd 9:33 Et tu justus es in omnibus, quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Iob 10:15 Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
Iob 13:18 Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
Iob 15:14 Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
Iob 17:9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
Iob 22:3 Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
Iob 27:17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
Iob 32:1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
Iob 34:17 numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
Ps 7:12 Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
Ps 10:4 quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit?
Ps 10:8 Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.
Ps 36:21 Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et tribuet;
Ps 57:11 Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
Ps 63:11 Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes recti corde.
Ps 111:4 Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors, et miserator, et justus.
Ps 111:7 In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
Ps 114:5 Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
Ps 128:4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
Ps 140:5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
Prov 10:24 Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
Prov 10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
Prov 11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!
Prov 12:10 Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
Prov 12:13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia.
Prov 12:26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
Prov 13:5 Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Prov 14:32 In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.
Prov 18:10 Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
Prov 21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
Prov 21:26 Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.
Prov 24:16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
Prov 25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
Prov 28:1 Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
Prov 29:4 Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
Prov 29:6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
Prov 29:7 Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
Eccles 7:16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
Eccles 7:17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
Eccles 7:21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
Sap 4:16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
Sap 12:15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.