Gen 6:9
|
Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
|
Gen 18:25
|
Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
|
Ex 9:27
|
Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
|
Lev 19:36
|
Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti.
|
Deut 32:4
|
Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia: Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
|
II Reg 23:3
|
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël, dominator hominum, justus dominator in timore Dei.
|
I Esd 9:15
|
Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.
|
II Esd 9:8
|
et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo fœdus ut dares ei terram Chananæi, Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Gergesæi, ut dares semini ejus: et implesti verba tua, quoniam justus es.
|
II Esd 9:33
|
Et tu justus es in omnibus, quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
|
Iob 10:15
|
Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
|
Iob 13:18
|
Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
|
Iob 15:14
|
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
|
Iob 17:9
|
Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
|
Iob 22:3
|
Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?
|
Iob 27:17
|
præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
|
Iob 32:1
|
Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
|
Iob 34:17
|
numquid qui non amat judicium sanari potest? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas?
|
Ps 7:12
|
Deus judex justus, fortis, et patiens; numquid irascitur per singulos dies?
|
Ps 10:4
|
quoniam quæ perfecisti destruxerunt; justus autem quid fecit?
|
Ps 10:8
|
Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.
|
Ps 36:21
|
Mutuabitur peccator, et non solvet, justus autem miseretur et tribuet;
|
Ps 57:11
|
Lætabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
|
Ps 63:11
|
Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo; et laudabuntur omnes recti corde.
|
Ps 111:4
|
Exortum est in tenebris lumen rectis, misericors, et miserator, et justus.
|
Ps 111:7
|
In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
|
Ps 114:5
|
Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
|
Ps 128:4
|
Dominus justus concidit cervices peccatorum.
|
Ps 140:5
|
Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.
|
Prov 10:24
|
Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur.
|
Prov 10:25
|
Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
|
Prov 11:31
|
Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!
|
Prov 12:10
|
Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.
|
Prov 12:13
|
Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia.
|
Prov 12:26
|
Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.
|
Prov 13:5
|
Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
|
Prov 14:32
|
In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.
|
Prov 18:10
|
Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
|
Prov 21:12
|
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.
|
Prov 21:26
|
Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.
|
Prov 24:16
|
Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.
|
Prov 25:26
|
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
|
Prov 28:1
|
Fugit impius, nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
|
Prov 29:4
|
Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam.
|
Prov 29:6
|
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
|
Prov 29:7
|
Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam.
|
Eccles 7:16
|
Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
|
Eccles 7:17
|
Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
|
Eccles 7:21
|
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
|
Sap 4:16
|
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
|
Sap 12:15
|
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri condemnare, exterum æstimas a tua virtute.
|