Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

justum

Ezech 21:4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
Ezech 45:10 Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
Dan 13:53 judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et justum non interficies.
Amos 2:6 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
Hab 1:4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
Soph 2:3 Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati; quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
Mal 3:18 Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
II Mach 9:18 Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem:
II Mach 12:41 Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta:
II Mach 13:23 commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiæ, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judæos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est: et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
Mt 10:41 Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
Mt 20:4 et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
Mt 27:4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris.
Mc 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Lc 12:57 quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est?
Io 5:30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
Io 7:24 Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
Act 3:14 Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis:
Act 4:19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate.
Act 22:14 At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus:
Rom 7:12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
Eph 6:1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est.
Phil 1:7 sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
Col 4:1 Domini, quod justum est et æquum, servis præstate: scientes quod et vos Dominum habetis in cælo.
II Thess 1:6 Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant:
Tit 1:8 sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
Iac 5:6 Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis.
II Petr 2:7 et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit:
I Io 2:1 Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: